Arcana Coelestia (Potts) n. 2678

Previous Number Next Number See English 

2678. Quod `emisit illam' significet quod in proprio relinqueret, constare potest a significatione `emitti' cum hoc ab Abrahamo, per quem repraesentatur Dominus; tum a statu eorum primo qui reformantur et spirituales fiunt; status eorum primus est quod putent se bonum agere et verum cogitare ex semet, ita ex proprio, tunc nec aliter sciunt; ac cum iis dicitur quod omne bonum et omne verum a Domino, id quidem non rejiciunt sed non corde agnoscunt, quia non sentiunt nec interius percipiunt quod aliquid `aliunde influat' quam a semet; quia in tali statu omnes sunt primum qui reformantur, ideo a Domino relinquuntur in proprio, sed usque, iis nescientibus, per proprium suum ducuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church