2688. `Et sedit e regione': quod significet cogitationis statum constat ab illis quae supra n. 2684 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod iterum hoc dicatur in hoc versu, causa est quia status cogitationis usque ad ultimum doloris auctus et aggravatus est, ut patet ab illi: quae mox praecedunt, `Ne videam mortem pueri'; et ab illis quae mox sequuntur, `Sustulit vocem et flevit.'