2701. `Aperuit Deus oculos ejus': quod significet intelligentiam, constat a significatione `aperire,' et quod Deus aperiret, tum ab `oculorum,' quod sint dare intelligentiam; quod `oculi' significent intellectum, videatur n. 212, similiter ac `visus seu videre,' n. 2150, 2325; dicitur quod `Deus aperiat oculos' cum interiorem visum seu intellectam, quod fit per influxum in rationale hominis, seu potius, in spirituale rationalis ejus, [et] hoc per viam animae seu internam, homini ignotam; hic influxus est status illustrationis ejus, in quo confirmatur ei vera quae audit vel quae legit, quadam perceptione interius in ejus intellectuali: hoc credit homo ei insitum esse, et a propria facultate intellectuali provenire, sed maximopere fallitur, est influxus per caelum a Domino in obscurum, fallax, et apparens hominis, et per bonum inibi facit illa quae credit, veri aemula; sed illustratione in spiritualibus fidei solum illi beantur qui spirituales sunt; est hoc quod significatur per quod `aperiat Deus oculos.' [2] Quod `oculus' significet intellectum, est quia visus corporis correspondet visui spiritus ejus, qui est intellectus; et quia correspondet, per `oculum' in Verbo, fere ubicumque nominatur, significatur intellectus, etiam ubi aliter creditur; sicut ubi Dominus dicit apud Matthaeum, Lucerna corporis est oculus, si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae, vi 22, 23; Luc. xi 34;
ubi `oculus' est intellectus, cujus spirituale est fides, quod etiam constare potest ab explicatione ibi `si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae': similiter apud eundem, Si oculus dexter scandalizaverit, erue eum, et abjice abs te, v 29; xviii 9;
[3] `oculus sinister' est intellectuale, `oculus autem dexter' est affectio ejus, quod `oculus dexter eruendus' est quod domanda affectio si scandalizat: apud eundem, Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt, xiii 16:
et apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Beati oculi qui vident quae videtis, x 23;
ibi per `oculos qui vident' significatur intelligentia et fides; nam quod viderint Dominum, tum Ipsius miracula et opera, non quemquam beatum reddidit, sed quod intellectu ceperint et fidem habuerint, quod est `videre oculis,' et quod oboediverint est quod est `auribus audire'; quod `videre oculis' sit intelligere, tum quoque fidem habere, videatur n. 897, 2325; intellectus enim {1} est spirituale visus, et fides est spirituale intellectus; visus oculi est a luce mundi, visus intellectus est a luce caeli influentis in illa quae sunt lucis mundi, visus autem fidei est a luce caeli; inde dicitur videre intellectu, et videre fide {2}; quod `aure audire' sit oboedire, videatur n. 2542: [4] apud Marcum, Jesus ad discipulos, Nondumne cognoscitis {3}, neque intelligitis? adhuc ne obduratum habetis cor vestrum? oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? viii 17, 18;
ubi patet quod non (o)velle intelligere et non credere sit `oculos habere et non videre': apud Lucam, Jesus de urbe, Si nosses... quae ad pacem tuam, sed absconditum est ab oculis tuis, xix 41, 42:
et apud Marcum, A Domino hoc factum, et mirabile est in oculis nostris, xii 11;
ubi quod `absconditum ab oculis' et `mirabile in oculis' sit coram intellectu, cuivis ex significatione oculi, etiam in familiari sermone usu, notum est. @1 nam intellectus.$ @2 A i this phrase above, after est spirituale intellectus.$ @3 intelligentes estis.$