Arcana Coelestia (Potts) n. 2724

Previous Number Next Number See English 

2724. `Et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis': quod significet cultum inde, constat a significatione `invocare nomen Dei' quod sit cultus, de qua n. 440: qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per `nomen: non intellexerunt nomen, sed omne quale, videatur n. 144, 145, 340: 768, 1754, 1896, 2009; ita per `nomen Dei' omne in uno complexu per quod colebatur Deus, proinde omne amoris et fidei: cum autem periit internum cultus et modo externum remansit, tunc per nomen Dei nihil aliud intelligere coeperunt quam nomen, usque adeo ut ipsum nomen colerent, nihil curantes ex quo amore, et ex qua fide; ideo distinguere se coeperunt gentes per nomina deorum, et se praetulerunt Judaei et Israelitae reliquis per quod Jehovam colerent, ponentes in nominando et invocando {1} nomen, essentiale cultus, cum tamen cultus solius nominis sit nullus cultus, dabilis etiam apud pessimos, qui per id magis profanant: [2] at quia per `nomen Dei' significatur omne cultus, hoc est, omne amoris et fidei ex quibus colitur, inde constat {2} quid intelligitur per `sanctificetur nomen Tuum,' in Oratione Domini, Matth. vi 9; et per haec quae Dominus dixit, Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, Matth. x 22:

Si duo [ex vobis] consenserint in nomine Meo super terra, de omni re, quamcumque petierint, fiet iis a Patre Meo, Qui in caelis est: ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, Matth. xviii [19], 20:

Qui relinquit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae sortietur hereditatem, Matth. xix 29:

Osanna filio Davidis, benedictus qui venit in nomine Domini, Matth. xxi 9:

Jesus dixit, Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in nomine Domini, Matth. xxiii 39 Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, immo tunc scandalizabuntur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem, et haec omnia propter nomen Meum, Matth. xxiv 9, 10:

Quotquot Ipsam receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, Joh. i 12:

Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei, Joh. iii 17, 18:

Jesus dixit, Quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, Joh. xiv 14, 15; xv 16; xvi 23, 24, 26, 27:

Jesus dixit, Manifestavi Tuum nomen hominibus, Joh. xvii 6:

Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, quos dedisti Mihi, ut sint unum, sicut Nos, Joh. xvii 11, 12:

Notum feci illis nomen Tuum, et notam faciam, ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis, Joh. xvii 26:

Ut credatis, quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, Joh. xx 31;

praeter in permultis locis in Veteri Testamento, in quibus per nomen Jehovae et Dei, non intelligitur nomen, sed omne amoris et fidei, ex quo cultus. [3] Qui autem solam nomen colunt, absque amore et fide, de illis ita apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die isto, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed confitebor iis, Non novi vos, discedite a Me operantes iniquitatem, vii 22, 23. Cum, ut dictum, homo Ecclesiae ab interno factus est externus, et in solo nomine coepit ponere cultum, tunc non magis unum agnoverunt Deum, sed plures; sollemne enim antiquis fuit aliquid adjicere nomini Jehovae, ac inde recordari alicujus beneficii aut attributi Ipsius, ut hic, `Invocavit nomen Dei aeternitatis.' In cap. seq. xxii, Vocavit Abraham nomen loci illius, Jehovah Jirah, hoc est {3}, videbit, vers. 14:

Aedificabat Moses altare, et vocavit nomen ejus, Jehovah Nissi, hoc est {4}, vexillum meum, Exod. xvii 15:

Aedificabat Gideon altare Jehovae, et vocavit Jehovae Shalom, hoc est {3}, pacis, Jud. vi 24;

praeter alia; inde factum, quod qui in solo nomine ponerent {4} cultum, tot deos agnoscerent; et quod etiam inde apud gentiles, imprimis in Graecia, et Romae, tot dii agniti et culti sint, cum tamen Antiqua Ecclesia a qua epitheta illa emanaverunt, nusquam nisi quam unum Deum sub tot nominibus veneratum coluit, ex causa quia per `nomen' intellexit quale {5}. @1 i ipsum.$ @2 constare potest.$ @3 seu.$ @4 ponebant.$ @5 nihil aliud intellexit quam quale.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church