Arcana Coelestia (Potts) n. 2761

Previous Number Next Number See English 

2761. Quod `equus albus' sit intellectus Verbi quoad interiora illius, seu quod idem, Verbi sensus internus, constat a significatione `equi' quod sit intellectuale; in propheticis Verbi multoties nominatur equus et eques, sed hactenus nemini notum fuit quod `equus' intellectuale, et `eques' intelligentem, significet; ut in prophetia Jacobi, tunc Israelis, de Dane, Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah, Gen. xlix 17, 18;

quod `serpens' sit qui ratiocinatur ex sensualibus et scientificis de arcanis Divinis, videatur n. 195; quod `via' et `semita' sit verum, n. 627, 2333; `calcaneus' quod sit infimum naturale, n. 259; `equus' quod sit intellectus Verbi et `eques' quod docens; {1}inde patet quid haec prophetica significant, nempe qui ex sensualibus et scientificis ratiocinatur de veris fidei, quod modo in infimis naturae haereat et sic nihil credat, quod est `cadere retrorsum,' quare adjicitur `salutem Tuam exspecto Jehovah': [2] apud Habakkuk, Deus, equitas super equis Tuis, currus Tui salus,... calcare fecisti in mari equos Tuos, iii 8, 15;

ubi `equi' pro Divinis Veris quae in Verbo, `currus' pro doctrina inde, `mare' pro cognitionibus, {2}n. 28, 2120, quae quia sunt intellectus Verbi ex Deo, dicitur `calcare fecisti in mari equos Tuos'; tribuuntur hic equi Deo, sicut in Apocalypsi supra, Cui non tribui possent absque quod significent similia: [3] apud Davidem, Cantate Deo, canite (x)nomini Ipsius, exaltate equitantem in nubibus, in Jah, nomen Ipsius, Ps. lxviii 5 [A.V. 4];

`equitare in nubibus' pro intellectu Verbi quoad interiora, seu sensu interno; quod `nubes' sit Verbum in littera, in quo sensus internus, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen., ubi explicatur quid significat quod `Dominus venturus in nubibus caelorum cum virtute et gloria': [4] apud eundem, Jehovah inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, et equitavit super cherub, Ps. xviii 10, 11 [A.V. 9, 10];

`caligo' hic pro nubibus, `equitare super cherub' pro providentia Domini ne homo ex se intret in mysteria fidei quae in Verbo, n. 308: apud Zachariam, In die illo erit super tintinnabulis {3}equi, sanctitas Jehovae, xiv 20;

`tintinnabula equi' pro intellectu spiritualium Verbi, quae sancta: [5] apud Jeremiam, Ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et super equis illi, et principes (c)illorum, {4}vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in aeternum, xvii 25, 26; xxii 4;

`civitas Hierosolyma' pro regno et Ecclesia Domini spirituali; `reges' pro veris, n. 1672, 2015, 2069; `principes' pro primariis praeceptis veri, n. 1482, 2089; `David' pro Domino, n. 1888; `vir Jehudae et habitatores Hierosolymae' pro illis qui in bono amoris, charitatis et fidei, n. 2268, 2451, 2712; ita `equitare super curru et super equis' pro esse instructi doctrina veri ex Verbi intellectu interno: [6] apud Esaiam, Tunc delectaberis super Jehovah, et equitare te faciam super excelsa terrae, et comedere te faciam hereditatem Jacobi, lviii 14;

`equitare super excelsa terrae' pro intelligentia: apud Davidem, Canticum amorum,...Accinge gladium tuum super femore, vir potens, gloriam et decus tuum, et decore tuo procede, equita super verbum veritatis, et mansuetudinis justitiae, et docebit te mirabilia dextra tua, Ps. xlv 1 [4], 5 [A.V. title, 3, 4];

`equitare super verbum veritatis' manifeste pro intelligentia veri, et `super verbum mansuetudinis justitiae' pro sapientia boni: [7] apud Zachariam, In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem equum stupore et equitantem amentia; et super domum Jehudae aperiam oculos Meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate, xii 4, 5 [A.V.4];

ubi etiam manifeste `equus' pro intellectu qui `percuteretur stupor et caecitate,' et `equitans' pro intelligente qui percuteretur `amentia' apud Hosheam, Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et retribuemus juvencos labiorum nostrorum; Asshur non salvabit nos, super equo non equitabimus, et non dicemus amplius, Deus noster, operi manuum nostrarum, xiv 3, 4 [A.V. 2, 3];

`Asshur' pro ratiocinatione, n. 119, 1186; `equus' pro intelligentia propria: praeter perplurimis aliis in locis. @1 exinde. Perhaps a reference has been omitted here, such as 1288 or 2761.$ @2 quae sunt intellectus ex Verbo, quod mare sint cognitiones, videatur n. 28, 2120.$ @3 So also A and WH2, but equorum in 3881, 8408, 9394; AR 298; AE 204, 355. Heb. [ ] (sus) is singular.$ @4 Heb. [] ('ish) is singular, but collective.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church