2770. `Et dixit, Ecce ego': quod significet cogitationem et reflexionem, constat ex significatione `dicere' quod sit percipere, n. 2769, hic autem cogitare et reflectere quia est responsi, omnis enim cogitatio et inde reflexio venit a perceptione, n. 1919, 2515, 2552.