2826. `Quia nunc novi quod timeas Deum tu': quod significet glorificationem ex Amore Divino, constat a significatione `nosse' cum praedicatur de Divino Domini, quod non aliud sit quam uniri, seu quod idem, glorificari; uniebatur enim {1}Humanum Divino per tentationes, n. 1737, 1813; et a significatione `timere Deum,' seu timoris Dei, quod hic sit Amor Divinus; qui quia praedicatur de Rationali Divino Domini quoad verum, dicitur hic `timere Deum,' non timere Jehovam, cum enim agitur de vero dicitur Deus, cum de bono Jehovah, n. 2586, 2769, 2822; quod Amor Divinus sit per quem Dominus univit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, seu quod idem, Se glorificavit, videatur n. 1812, 1813, 2253. Quid `timere Deum' significet in Verbo, constare potest a locis ibi plurimis quoad sensum internum intellectis; {2}timor Dei ibi significat cultum, et quidem cultum vel ex timore, vel ex bono fidei, vel ex bono amoris; cultum ex timore cum agitur de non regeneratis, cultum ex bono fidei cum de regeneratis spiritualibus, et cultum ex bono amoris cum de regeneratis caelestibus. [2] Quod {3}I. Timor Dei in genere significet cultum, patet in Libro Regum, Filii Israelis...timuerunt deos alios, et ambulaverunt in statutis gentium:...gentes missae in Samariam...principio non timuerunt Jehovam, quare misit Jehovah in eos leones;... et venit e sacerdotibus, quos captivos fecerunt in Samaria, et habitabat in Bethel, et fuit docens eos, quomodo timerent Jehovam.... Pepigerat Jehovah foedus cum filiis Israelis, et praeceperat eis, Non timebitis deos alienos, nec incurvabitis vos eis, et non servietis eis, nec sacrificabitis eis, sed Jehovam timebitis,...et Ipsi incurvabitis vos, et Ipsi sacrificabitis, 2 Reg. xvii 7, 8, 24, 25, 28, 32, 33, 35-37, 41;
ubi `timere' manifeste pro colere: apud Esaiam, Propterea quod appropinquavit populus iste ore suo, et labiis suis honoraverunt Me, et cor eorum elongavit se a Me, et fuit timor eorum pro Me mandatum hominum edoctum, xxix 13;
ubi `timor eorum pro Me' pro cultu in genere, nam dicitur quod timor ille fuerit mandatum hominum: apud Lucam, Judex quidam erat in urbe aliqua, Deum non timens, et hominem non reverens, xviii 2;
`Deum non timens' pro non colens. [3] II. Quod timor Dei significet cultum ex timore cum agitur de non regeneratis, patet ab his locis: apud Mosen, Cum promulgaretur Lex super monte Sinai, dixit populus ad Mosen, Loquere tu nobiscum, et audiemus, et ne loquatur nobiscum Deus, ne forte moriamur, et dixit Moses ad populum,... Quia propter tentare vos venit Deus, et propter ut sit timor Ipsius super facies vestras, ne peccetis, Exod. xx {4} 19, 20:
et alibi, Nunc quare moriemur, quia comedit nos ignis magnus hic si addentes nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, et moriemur;... appropinqua tu, et audi omne quod dicet Jehovah Deus noster, et tu loquere ad nos, omne quod dicet Jehovah Deus noster ad te, et audiemus, et faciemus. Et Jehovah dixit ad Mose: Quis dabit, et erit cor eorum hoc illis ad timendum Me, et ad custodiendum omnia praecepta Mea, omnibus diebus {5}, Deut. v 22, 24, 26 [A.V. 25, 27, 29];
ibi `timor Dei super facies vestras ne peccetis,' et `cor ad timendum Me, et ad custodiendum omnia praecepta Mea' significat cultum ex timore respective ad illos quia tales; qui enim in cultu externo sunt, nullo interno, per timorem ad observantiam legis et' obsequium feruntur, sed usque non veniunt in cultum internum seu in timore sanctum, nisi in bono vitae sint, et sciant quid internum, et credant: apud eundem, Si non serves ad faciendum omnia verba Legis hujus scripta in Libro hoc, ad timendum nomen honorabile et terribile hoc Jehovam Deum tuum, mirabiles reddet Jehovah plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et certas, et morbos malos et certos, et reducet in te omnem languorem Aegypti, a quibus times tibi, et haerebunt in te, Deut. xxviii 58-60;
hic quoque `timere nomen honorabile et terribile Jehovam Deum' est colere ex timore, quod ut esset apud tales, omnia mala usque ad maledictiones {6}tribuebantur Jehovae, n. 592, 2335, 2395, 2447: apud Jeremiam, Castigabit te malitia tua, et aversiones tuae corripient et scito et vide, quod malum et amarum relinquere te Jehovam Deum tuum, et non pavorem Mei esse in te, ii 19:
apud Lucam, Dico vobis, Ne timete vobis ab iis qui occidunt corpus, postea autem non habent amplius quid facere; monstrabo autem vobis, quem timere debeatis, timete Ipsum, qui postquam occidit potestatem habet injiciendi in gehennam, immo dico vobis, Hunc timete, xii 4, 5; Matth. x 28;
hic quoque `timere Deum' involvit cultum ex aliquo timore, quia timor adigebat eos ad {7}obsequium, ut dictum. [4] III. Quod timere Deum seu Jehovam significet cultum ex bono fidei, ubi agitur de regeneratis spiritualibus, patet ex his locis, apud Mosen Rex scribet sibi exemplar Legis hujus super Libro coram sacerdotibus Levitis, et erit cum illo, et leget in illo omnibus diebus vitae suae, propterea ut discat timere Jehovam Deum suum, ad servandum omnia verba Legis hujus, et statuta haec ad faciendum illa, Deut. xvii [18], 19; `rex' in sensu interno pro vero fidei, regium enim repraesentabat regnum Domini spirituale, n. 1672, 1728, 2015, 2069, inde `timere Jehovam Deum suam' est colere Ipsum ex vero fidei, quod quia inseparabile est a bono charitatis, describitur per `servare verba legis et statuta ad faciendum illa': apud Samuelem, Ecce dedit Jehovah super vos regem, si timueritis Jehovam, et serviveritis Ipsi, et auscultaveritis voci Ipsius,... eritis etiam vos, et etiam rex qui regnat super vos, post Jehovam Deum vestrum, I Sam. xii [13], 14;
hic quoque in sensu interno `timere Jehovam' pro colere ex bono et vero fidei, ut prius, quia agitur de rege seu regio: [5] apud Joshuam, Nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et {8}veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri, xxiv 14;
ubi etiam `timere Jehovam' pro colere ex bono et vero, quod est hominis spiritualis, `integritas' enim praedicatur de bono fidei, n. 612, `veritas' de vero fidei: apud Jeremiam, Erunt Mihi in populum, et Ego ero eis in Deum, et dabo eis cor unum, et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus, ad bonum eis et filiis eorum post illos, et pangam eis foedus saeculi, quod non revertar a post illos, ad benefaciendum eis, et timorem Meum dabo in cor eorum, pro non recedere a Me, xxxii [38], 39, 40;
quod hic `timere Deum' sit colere ex bono et vero fidei, constare potest a serie, et ex eo quod dicatur `populus' ac `Deus;' quod `populus' praedicetur de illis qui in vero fidei sunt, videatur n. 1259, 1260, quod `Deus' dicatur ubi agitur de vero, n. 2586, 2769, 2807 f.: apud Esaiam, Honorabunt Te populus robustus, urbs gentium validarum timebunt Te, xxv 3; ubi etiam `timere Deum' pro colere ex vero spirituali; praedicatur enim de `populo' et de `urbe'; quod `urbs' sit doctrinale verum, videatur n. 402, 2268, 2449, 2451: [6] apud Davidem, Quis hic vir timens Jehovae, docebit illum viam quam eligat, Ps. xxv 12;
ubi `vir timens Jehovae' pro colente Ipsum; quod de spirituali homine patet inde quod dicatur, `docebit illum viam'; quod `via' sit verum videatur n. 627, 2333: apud eundem, Beatus omnis timens Jehovae, ambulans in viis Ipsius Ps. cxxviii. I;
similiter: apud eundem, Timentes Jehovam glorificabunt Ipsum, omne semen Jacob glorificabunt Ipsum, et metuent ab Ipso omne semen Israelis Ps. xxii 24 [A.V. 23];
ubi `metuere ab Ipso' pro colere ex vero fidei, `semen enim Israelis est spirituale Ecclesiae, seu {9}bonum et verum fidei, n. 1025, 1447, 1610: apud Mosen, Nunc Israel, quid Jehovah Deus tuus petens a te, quin ad timendum Jehovam Deum tuum, ad ambulandum in omnibus viis Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua, ad servandum praecepta Jehovae, et statuta Ipsius? Deut. x 12, 13;
ibi describitur quid est `timere Deum' apud spiritualem hominem qui est `Israel,' nempe quod sit `ambulare in viis Jehovae, amare Ipsum, servire Ipsi, et servare praecepta et statuta': apud Johannem, Vidi angelum volantem in medio caeli, habentem evangelium aeternum,...dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, Apoc. xiv 6, 7;
ibi `timere Deum' pro cultu sancto ex bono et vero fidei: apud Lucam, Jesus dixit paralytico, Surge et tollens lectum tuum abi in domum tuam,...unde stupor invasit omnes, et glorificabant Deum, et impleti sunt timore, v 24-26;
ubi `timor' pro timore sancto, qualis illorum qui per verum fide initiantur in bonum amoris. [7] IV. Quod timere Deum seu Jehovam significet cultum ex bono amoris, cum agitur de regeneratis caelestibus apud Malachiam, Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, et dedi e illi timore, et timuit Me, et pro nomine Meo {10}contritus est ille, lex veritatis fuit in ore illius, et perversitas non in labiis ejus in pace et rectitudine ambulavit Mecum, ii 5, 6;
ubi de Domino, Qui hic est `Levi' in sensu interno; `Levi' significat sacerdotium, et significat amorem; `timor' ibi pro bono Divini amoris, `lex veritatis' pro vero illius, `pax et rectitudo' pro utroque: [8] apud Esaiam, Egredietur virga e stirpe Jishaii, et surculus e radicibus ejus crescet, et requiescet super Ipso spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Jehovae, et {11}odorari Ipsius in timore Jehovae, xi 1-3;
ubi etiam de Domino; `spiritus scientiae et timoris Jehovae' pro Divino amore veri, `odorari Ipsius in timore Jehovae' pro Divino amore boni: [9] apud Davidem, Praecepta Jehovae recta, laetificantia cor, praeceptum Jehovae purum illuminans oculos, timor Jehovae mundus stans in perpetuum, judicia Jehovae veritas, justificata una, Ps. xix 9, 10 [A.V. 8, 9];
ubi `timor Jehovae mundus' pro amore, `judicia Jehovae veritas' pro fide; quod `justitia' praedicetur de bono quod est amoris, `judicia' de vero quod est fidei, videatur n. 2235, quae `justificata una' dicuntur, cura verum sit bonum, seu cum fides sit charitas: [10] apud eundem, Ecce oculus Jehovae ad timentes Ipsum, ad exspectantes misericordiam Ipsius, Ps. xxxiii 18:
et alibi, Jehovah non in fortitudine equi delectatur, non in cruribus viri placet; placitum Jehovae in timentibus Ipsum, et exspectantibus misericordiam Ipsius, Ps. cxlvii 10, 11;
`fortitudo equi' pro {12}propria potentia verum cogitandi; quod `equus' sit intellectuale, videatur n. 2760-2762; `crura viri' pro {13}propria potentia bonum faciendi, `timentes Jehovam' pro colentibus Ipsum ex amore veri, et `exspectantes misericordiam Ipsius' pro colentibus ex amore boni; ubi apud Prophetas de bono, etiam de vero, et ubi de vero, etiam de bono, dicitur, ob conjugium caeleste boni et veri in singulis, videatur n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 2731: [11] apud eundem, Jehovah benedicet domui Israelis, benedicet domui Aharonis, benedicet timentibus Jehovam parvis cum magnis, Ps. cxv 12, 13;
hic `timentes Jehovam' pro colentibus ex bono fidei, quod est `domus Israelis,' et ex bono amoris, quod est `domus Aharonis,' utrumque ob conjugium caeleste in singulis Verbi, ut dictum: [12] apud Esaiam, Erit veritas temporum tuorum robur salutum, sapientia et scientia, et timor Jehovae ipse thesaurus, xxxiii 6;
ubi `sapientia et scientia' pro bono fidei conjuncto cum ejus vero,`timor Jehovae' pro bono amoris: apud eundem, Quis in vobis timens Jehovae, auscultans voci servi Ipsius, l 10;
`timens Jehovae' pro colente ex amore, `auscultans voci servi Ipsius: pro colente ex fide; cum unum est alterius, tunc est conjugium caeleste. [13] Ex his quae allata sunt ex Verbo, constare potest quod `timor Dei' sit cultus vel ex timore, vel ex bono fidei, vel ex bono amoris; {14}ast quanto plus timoris est in cultu, tanto minus est fidei, et tanto adhuc minus amoris {15}; et vicissim, quanto plus fidei est in cultu, et adhuc magis quanto plus amoris, tanto minus timoris est; inest quidem omni cultui timor, sed sub alia specie et alio habitu, est timor sanctus: sed timor sanctus non ita est timor pro inferno {16}et pro damnatione sed ne quicquam faciant aut cogitent contra Dominum et contra proximum, ita ne quicquam contra bonum amoris et verum fidei est aversatio, quae est limes sancti fidei et sancti amoris ab una parte {17}et quia non timor pro inferno et damnatione, ut dictum, est illi qui in bono fidei, minus qui in bono amoris sunt, hoc est, qui in Domino, ideo [14] V. Timere etiam significat diffidere, aut fidem {16}et amorem non habere, ut apud Esaiam, Sic dixit Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, Ne timeto, quia redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, xliii 1, 5; xliv 8:
apud Lucam, Juramentum, quod juravit Abrahamo patri nostro, daturum nobis, ut {18}sine timore e manu hostium nostrorum erepti, serviamus Ipsi in sanctitate et justitia coram Ipso, i 73, 74 [75]:
apud eundem, Ne time tibi, parve grex, quia placuit Patri vestro vobis dare regnum, xii 32:
apud Marcum, Jesus dixit archisynagogo, Ne timeto, modo crede, v 36;
Luc. viii 49, 50:
{19}apud eundem, Jesus dixit, Quid timidi estis adeo? quomodo non habetis fidem? iv 40:
apud Lucam, Pili capitis vestri numerati sunt, ideo ne timete, multis passeribus praestantiores estis, xii 7:
in {20}his locis `timere' est diffidere, seu fidem et amorem non habere. @1 Humano I$ @2 ubi Timor Dei$ @3 This number and the four later ones dividing the paragraph are interpolations in A. Sect. I was there written after II, but directions are given for their transposition, which involved omission of inde factum before Quod, and ut before patet$ @4 Heb numbers these 16, 17, as does Sch who i ne timeatis before quia.$ @5 i propterea ut benefiat illis et filiis eorum in sempiternum.$ @6 tribuant$ @7 adorationem$ @8 i in$ @9 fides$ @10 In AE 444 S has timuit ille sibi$ @11 Sch has suffire, AV `shall make him of quick understanding'; RV `his delight shall be,' but in m Heb. `scent.' The Heb. root is [ ] (ruah) which often expresses pleasure; cf. Lev. xxvi 31; Gen. viii 21.$ @12 i proprio intellectuali se$ @13 i voluntaria seu$ @14 at$ @15 i est$ @16 aut$ @17 hinc quia nullus$ @18 This is the order in Gk., i.e. [ ]$ @19 i et alibi$ @20 quibus$