2841. `Clamavit angelus Jehovae ad Abraham secundo e caelo': quod significet consolationem Domini adhuc majorem, constat ex significatione `clamare e caelo' quod sit consolari, et ex significatione `angeli Jehovae' quod sit ipsum Divinum Domini, de quibus supra n. 2821, ubi eadem verba: quod hic dicatur `secundo,' est quia major consolatio; prima consolatio continetur in vers. 12-14, ubi agitur de providentia Divina, quod illi ex humano genere qui spirituales dicuntur, adoptarentur; altera {1}consolatio, quae major, continetur in versibus qui sequuntur, 17, 18, seq. ad fin. nempe quod spirituales `multiplicarentur sicut stellae caelorum, et sicut arena super litore maris': et quod salvarentur non solum illi, sed etiam omnes qui in bono sunt: haec fuerunt amoris Domini; quare ex illis consolatio Ipsi; nulla consolatio alicui, nisi ex illis quae sunt amoris ejus. @1 after major$