2851. Quod `hereditabit semen tuum portam hostium {1}tuorum significet quod charitas et fides succedet loco ubi prius malum et falsum, constat ex significatione `hereditare' quod sit vitam Domini {2}accipere, de qua n. 2658, hic succedere quia cum charitas et fides loco ubi prius malum et falsum, tunc vita Domini succedit; ex significatione `seminis' quod sit charitas et fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1941; a significatione `portae,' de qua sequitur; et a significatione `hostium' quod sint mala et falsa, seu quod idem, qui in malo et falso; hi significantur per hostes et inimicos in sensu interno Verbi. [2] Quod significationem `portae' attinet, sunt in genere binae portae apud unumquemvis hominem; una patet ad infernum, quae aperta est malis et falsis inde, in illa porta sunt infernales genii et spiritus; altera porta patet versus caelum, quae aperta est bonis et veris inde, in illa porta sunt angeli; ita est porta quae ducit ad infernum, et porta quae ducit ad caelum: porta inferni aperta est illis qui sunt in malo et falso, et tantum per rimas circumcirca superne aliquid lucis e caelo intrat, per quam possint cogitare et ratiocinari; porta autem caeli aperta est illis qui sunt in bono et vero inde: [3] sunt enim binae viae quae ducunt in mentem hominis rationalem, via superior seu interna, per quam intrat bonum et verum a Domino, et via inferior seu externa, per quam malum et falsum subintrat ab inferno; ipsa mens rationalis est in medio ad quam tendunt viae; mens illa a bonis et veris quae ibi, in Verbo comparatur urbi et vocatur `urbs,' et quia comparatur urbi et vocatur urbs, designantur illi portae, et describitur passim quod hostes, hoc est, mali genii et spiritus illam urbem obsideant, et quod impugnent, et quod angeli a Domino, hoc est, Dominus illam defendat; infernales genii et spiritus cum malis et falsis, non ulterius venire possunt quam ad portam inferiorem seu externam, et nusquam in urbem, si potuissent in urbem seu in mentem rationalem, foret prorsus actum cum homine; at cum eo usque veniunt ut urbem illam expugnavisse sibi videantur, tunc clauditur illa sic ut non influat bonam et verum amplius in illam e caelo, solum, ut dictum, aliquid per rimas circumcirca; inde est quod tales non amplius aliquid charitatis nec aliquid fidei habeant, sed ponant in malo bonum et in falso verum, inde etiam est quod illi non amplius vere rationales sint, tametsi sibi videantur esse, n. 1914, 1944; et inde est quod dicantur `homines mortui,' tametsi se prae aliis {3}vivere credant, n. 81, 290 f.; {4}haec ex causa quia porta caeli illis clausa est; quod illis clausa, manifeste apparet et appercipitur in altera vita; tum quoque vicissim, quod porta caeli aperta sit illis qui in bono et vero. [4] Quod `portam hostium,' de qua in hoc versu, in specie attinet, est illa apud hominem in mente ejus naturali; illam, cum prorsus naturalis est homo seu non regeneratus, occupant mala et falsa, seu quod idem, in illam influunt mali genii et spiritus cum cupiditatibus mali et persuasionibus falsi, videatur n. 687, 697, 1692; cum autem homo spiritualis sit seu regeneratur, tunc mala et falsa, seu quod idem, genii et spiritus mali ab illa porta, seu ab illa mente, expelluntur, quibus expulsis succedunt bona et vera, seu charitas et fides, {5}quae significantur per quod `hereditabit semen tuum portam hostium {6}suorum'; hoc fit in particulari apud unumquemvis hominem cum regeneratur, {7}similiter in altera vita illis qui in regnum Domini veniunt, et hoc quoque fit in communi, seu in Ecclesia, quae est plurium: [5] repraesentatum hoc fuit per quod filii Israelis expulerint gentes a terra Canaane; hoc in sensu litterali intelligitur per quod `hereditabit semen tuum portam hostium,' at in sensu interno significantur illa quae dicta sunt: inde antiquis temporibus sollemne factum ita dicere cum benedicerentur illi qui conjugium inirent, ut quoque patet a benedictione Labanis ad Rebeccam sororem, cum haec desponsata iret ad Jishakum, Soror nostra, tu esto in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam osorum {8}tuorum, Gen. xxiv 60. Quod talia per `portam hostium seu osorum' in Verbo significentur, constare potest a sequentibus locis; [6] apud Esaiam, Interimam fame radicem tuam, et reliquias tuas occidam; ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philistaea tota tu, quia e septentrione fumus venit, xiv 30, 31;
`interimere fame radicem et reliquias occidere' pro auferre bona et vera quae a Domino interius recondita sunt, quod `reliquiae' sint illa, videatur n. 468, 530, 560-562, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284; `porta' pro aditu ad interiora seu ad mentem rationalem; `urbs' pro illa mente, seu quod idem, pro bonis et veris ibi, n. 402, 2268, 2449, 2451, 2712; `Philistaea' pro scientia cognitionum fidei, seu quod idem, pro iis qui in scientia earundem sunt sed non in bonis fidei, n. 1197, 1198; `e septentrione fumus' pro quod ab inferno falsum; quod `fumus' sit falsum ex malo, n. 1861: [7] apud eundem, Frangetur urbs inanitatis, claudetur omnis domus ab intrando; clamor super vino in plateis, desolabitur omnis laetitia, exulabit gaudium terrae, reliquum in urbe desolatio, et vastatione percutietur porta, nam ita erit in medio terrae, in medio populorum, xxiv 10-13;
`urbs inanitatis quae frangetur' pro mente humana quod deprivata vero, `omnis domus quod claudetur' pro quod absque bono; quod `domus' sit bonum, n. 2233 {9}; `clamor super vino in plateis' pro statu falsi; quod clamor praedicetur de falsis, n. 2240; quod `vinum' sit verum, de quo clamor quod non sit, n. 1071, 1798; quod `plateae' sint quae ducunt ad vera, n. 2336; `laetitia quae desolatur' praedicatur de vero, `gaudium terrae quod exulat,' de bono; inde patet quid significat quod `reliquum in urbe desolatio,' et quod `vastatione percutietur porta'; vastata dicitur porta cum non nisi quam mala et falsa regnant: [8] apud Jeremiam, Viae Zionis lugentes, ut non veniant ad festum statum, omnes portae ejus desolatae, sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus anxiae, et illi amarum; facti hostes ejus in caput, inimici ejus securi, quia Jehovah anxietate affecit, super multitudinem praevaricationum ejus; infantes ejus abiverunt captivi coram hoste, Thren. i 4, 5;
`viae Zionis lugentes' pro quod non amplius vera ex bono; quod `viae' sint vera n. 189, 627, 2333; `omnes portae desolatae' pro quod omnes aditus occupati a falsis; `facti hostes in caput' pro quod mala regnent: [9] apud eundem, Jehovah lugere fecit antemurale, et murum filiae Zionis, simul languent, demersae in terram portae ejus, perdidit et fregit vectes ejus; rex ejus et principes ejus in gentibus; non lex, etiam prophetae non invenerunt visionem a Jehovah; ...aperuerunt super te os suum omnes inimici tui, exsibilarunt et frenduerunt dente, dixerunt, Absorpsimus, utique hic dies est quem exspectavimus, invenimus, vidimus, Thren. ii 8, 9, 16;
`demersae in terram portae' pro quod mens naturalis occupata a malis et falsis; `rex ejus et principes in gentibus' pro quod vera immersa malis; quod `rex' sit verum in genere, n. 1672, 1728, 2015, 2069; quod `principes' vera primaria, n. 1482, 2089; quod `gentes' sint mala, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588: [10] apud Mosen, Gens a longinquo, ab extremitate terrae,...angustabit te in omnibus portis {10}tuis, donec dejici muros tuos altos et munitos in quibus confides, in omni terra tua; et angustabit te in omnibus portis tuis, in tota terra tua,...ita angustabit te hostis {11}tuus, Deut. xxviii [49], 52, 53;
inter maledictiones quas Moses praedixit populo, si non permanerent in praeceptis et statutis; `gens a longinquo ab extremitate terrae' in sensu interno pro malis et falsis, seu illis qui in malo et falso; `angustare in omnibus portis' pro secludere omnem aditum bono et vero: [11] apud Nahum, Ecce populus tuus mulieres in medio tui, inimicis aperiendo apertae sunt portae terrae tuae, comedit ignis vectes tuos, aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum, et calca bitumen, confirma fornacem lateritiam, iii 13, 14;
`inimicis apertae portae terrae' pro quod mala occupent locum ubi erunt bona: in Libro Judicum, Cessarunt viae, et iverunt semitas, iverunt vias tortuosas, cessarunt vici in Israele,...elegit deos novos, tunc oppugnari portas, clypeus si visus, vel hasta in quadraginta millibus Israelis, v 6-8;
{12}propheticum Deborae et Baraki; `oppugnari portas' pro quod bona et vera: [12] apud Davidem, Excogitant in me habitatores portae, modulantur bibentes siceram, Ps. lxix 13 [A.V. 12];
`habitatores portae' pro malis et falsis, tum pro infernalibus: apud Ezechielem, In visionibus Dei deductus ad ostium portae interioris spectans versus septentrionem,...ibi vidit abominationes magnas domus Israelis:...etiam deductus ad ostium portae domus Jehovae spectans versus septentrionem,...ibi etiam abominationes, viii 3, 6, 14, 15;
`ostium portae interioris spectans versus septentrionem' pro loco ubi interiora falsa; `ostium portae domus Jehovae versus septentrionem' ubi interiora mala; quod falsa et mala interiora sint, et quod sit interior sphaera in qua tales spiritus et genii, videatur n. 2121-2124: [13] apud Davidem, Ecce possessio Jehovae filii, merces fructus ventris, sicut tela in manu validi, ita filii primitiarum, beatus vir qui implevit pharetram suam ab illis; non pudefient, quia loquentur cum hostibus in porta, Ps. cxxvii 3, 4 [5];
`loqui cum hostibus in porta' pro nihil timere mala et falsa, ita nec infernum: apud Esaiam, In die illo erit Jehovah Zebaoth ... in spiritum judicii sedenti ad judicium, in fortitudinem avertentibus praelium ad portam, et etiam hi vino insaniunt, et sicera errant, xxviii 5-7:
apud eundem, Exscindentur peccare facientes homines verbo, et corripientem in porta illaqueant, et declinare faciunt in inane justum, xxix 20, 21:
apud eundem, Elam sustulit pharetram in curru hominis, {13}equites, Kir denudavit scutum, et fuit electio vallium tuarum plena curru et equitibus, ponendo posuerunt ad portam,...et {14}spectavit in die illo ad armamentarium domus silvae, xxii 6-8: apud Jeremiam, Luxit Jehudah, et portae ejus languefactae, {15}atruerunt ad terram, et clamor Hierosolymae ascendit,magnates miserunt minores ad aquas, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, xiv 1-3:
apud eundem, Seniores a porta cessarunt, juvenes a modulatione sua, Thren. v 14;
[14] ex his constare potest quid significat `porta hostium' quod nempe infernum, seu infernales, qui continue impugnant bona et vera, eorum sedes est apud hominem, ut dictum, in mente ejus naturali; sed cum homo talis est ut admittat bona et vera, ita angelos, tunc a Domino abiguntur infernales a sede illa, quibus abactis aperitur porta caeli seu caelum; haec porta etiam in Verbo passim memoratur; ut apud Esaiam, Canticum in terra Jehudae: urbs valida nobis, salus ponet muros et antemurale; aperite portas, et ingredietur gens justa, custodiens fidelitates, xxvi 1, 2 apud eundem, Sic dixit Jehovah uncto suo {16} Koresho, cujus apprehendi dextram, ad descendere faciendum coram illo gentes, et lumbos regum aperiam, ad aperiendum coram illo valvas, et portae non occludentur: Ego coram te ibo, et tortuosa rectificabo, valvas aeris confringam, et vectes ferri concidam, xlv 1, 2:
apud eundem, Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi,...aperient portas tuas jugiter, diu et noctu non occludentur:...non audietur amplius violentia in terra tua, vastitas et confractio in terminis tuis, et vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem, lx 10, 11, 18:
apud eundem, Transite, transite portas, parate viam populo, sternite, sternite semitam,...dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, lxii 10-12:
apud Micham, Transibunt per portam, et exibunt per illam, et transibit rex eorum coram illis, et Jehovah in principio eorum, ii 13:
apud Davidem, Attollite portae capita vestra, et extollimini ostia aeterna, et intrabit Rex gloria. Quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli; attollite portae capita vestra, attollite ostia aeterna, Ps. xxiv 7-10:
apud eundem, Celebra Hierosolyma Jehovam, lauda Deum tuum Zion, quia firmat vectes portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui, Ps. cxlvii 12, 13. [15] Ex his patet quod `porta caeli' sit ubi angeli apud hominem, hoc est, ubi influxus boni et veri a Domino; ita quod binae portae sint, ut dictum: de {17}binis portis ita Dominus apud Matthaeum, Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via quae abducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per eam; quia angusta et stricta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam, vii 12-14; Luc. xiii 23, 24. Praeterea de portis ad Novam Hierosolymam, et de portis ad novum Templum, multis agitur apud Ezechielem, etiam apud Johannem in Apocalypsi, per quas nec aliud intelligitur quam aditus ad caelum;
de quibus videatur, Ezech. xl 6-49; xliii 1, 2, 4; xliv 1-3; xlvi 1-9, 12; xlviii 31-34; Apoc. xxi 12, 13, 21, 25; xxii 14; Esai. liv 11, 12; inde Hierosolyma appellatur `porta populi,' Mich. i 9;
Obad. 13. @1 Heb.=suorum$ @2 habere$ @3 before se$ @4 i et$ @5 i haec sunt$ @6 so A and I, as Heb. also.$ @7 hoc quoque fit in communi, cum nova Ecclesia a Domino plantatur;
similiter in altera vita illis qui in Regnum Domini veniunt, but d hoc to plantatur$ @8 Heb. is suorum as above.$ @9 AI i 2234.$ @10 suis I$ @11 tuis I$ @12 Canticum$ @13 n. 6419 has equitibus$ @14 Heb. also=spectavisti$ @15 In n. 2240 S has atrati sunt$ @16 I has Chorescho here, A Choresho, but in 8989 both have Chorescho and just below A has Koreschus. Sch has in chapter heading Korescho seu Cyro, and in text Korescho (cap. xliv) and Corescho.$ @17 quibus$