2864. `Uz primogenitum suum, et Buz fratrem ejus, et Kemuel patrem Arami et Kesed, et Hazo, et Pildash, et Jidlaph, et Bethuel': quod significent varia religiosa et cultus inde, constare potest inde quod nomina significent res, ut dictum; res quas haec nomina significant, sunt religiosa et cultus inde, sicut etiam nomina quae leguntur cap. v et xi Gen. Quid autem hic unumquodvis nomen et unusquisque filius significat, non ita dici potest quia solum nominantur; Uz et Buz quoque nominantur apud Jer. xxv 20, 23, sed inter plura alia nomina, etiam Uz, Thren. iv 21; Job i I, de quo Gen. x 23; n. 1233, 1234.