2866. `Octo illos peperit Milkah Nahori fratri Abrahami': quod significet alteram classem illorum qui salvantur, constat ex significatione `octo,' et quod iterum dicatur quod `Milkah peperit Nahori fratri Abrahami': dies octavus quia primus dies sequentis septimanae, inde `octo' significant aliud quod distinctum est a priore, videatur n. 2044, hic ideo alteram classem; ob quam significationem numerus ille additus est. Quod `peperit Milkah illos Nahori fratri Abrahami' significet illos extra Ecclesiam qui in fraternitate sunt ex bono, supra n. 2863, 2865, ostensum; hic quia clausula est, significat idem ac insuper quod salventur.