2877. Quoties affectio veri et affectio boni insinuatur a Domino, quod fit cum homo prorsus nescit, {1}tunc in libero, quia e affectione, verum imbuit et bonum agit, quicquid enim ex affectione, hoc, ut dictum, est liberum, et tunc se conjungit verum quod est fidei, cum bono quod est charitatis. Nisi liberum foret homini in omni quod cogitat et quod vult, nusquam liberum cogitandi verum et volendi bonum alicui a Domino insinuari posset; nam homo ut reformetur, debet verum cogitare sicut a se et bonum agere sicut a se et quod sicut a se, est in libero; nisi ita, nusquam aliqua reformatio nec regeneratio. @1 tum I$