2891. Spiritus recentes maximopere se torquent, quomodo capiant quod nemo possit facere bonum a se, nec cogitare verum a se, sed a Domino, credentes quod sic forent sicut machinae nullius rei compotes, et si ita, quod remitterent manus et paterentur se agi: sed illis dicitur quod omnino debeant cogitare, velle, et facere bonum a se, et quod aliter non habere possent proprium caeleste, et liberum caeleste; sed usque agnoscere quod bonum et verum non sit ab iis sed a Domino; et instruuntur quod in tali agnitione, immo in perceptione quod ita sit, omnes angeli sint; et quo exquisitius percipiunt se duci a Domino, et sic esse in Domino, quod eo magis in libero sint.