2900. Quod Verbum Novi Testamenti quod apud Evangelistas, attinet, quia Dominus ex ipso Divino locutus est, ideo quoque singula quae locutus, repraesentativa et significativa Divinorum, ita caelestium regni et Ecclesiae Ipsius, fuerunt, ut pluries in praecedentibus ostensum.
CAPUT XXIII 1. Et fuerunt vitae Sarae, centum anni et viginti anni et septem anni, anni vitarum Sarae. 2. Et mortua est Sarah in Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan; et venit Abraham ad lugendum Saram, et ad deflendum illam. 3. Et surrexit Abraham desuper faciebus mortui sui, et locutus est ad filios Heth, dicendo. 4. Peregrinus et incola ego vobiscum, date mihi possessionem sepulcri vobiscum, et sepeliam mortuum meum a coram me. 5. Et responderunt filii Heth Abrahamo, dicendo ei. 6. Audi nos, domine mi, princeps DEI tu in medio nostri, in electo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum, quisquam e nobis sepulcrum suum non prohibebit a te, a sepeliendo mortuum tuum. 7. Et surrexit Abraham et incurvavit se populo terrae, filiis Heth. 8. Et locutus cum illis dicendo, Si est cum anima vestra ad sepeliendum mortuum meum a coram me, audite me, et intercedite mihi apud Ephronem filium Zohar. 9. Et det mihi speluncam Machpelae, quae illi, quae in fine agri ejus; in argento pleno det illam mihi in medio vestri, ad possessionem sepulcri. 10. Et Ephron sedens in medio filiorum Heth, et respondit Ephron Hittaeus Abrahamo, in auribus filiorum Heth, omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo, 11. Non, domine mi, audi me, agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam, ad oculos filiorum populi mei do illam tibi, sepeli mortuum tuum. 12. Et incurvavit se Abraham coram populo terrae. 13. Et locutus ad Ephronem in auribus populi terrae, dicendo, Verumtamen si tu, placet, audias me, dabo argentum agri, accipe a me, et sepeliam mortuum meum ibi. 14. Et respondit Ephron Abrahamo, dicendo ei, 15. Domine mi, audi me, terra quadringentorum siclorum argenti, inter me et inter te quid hoc? et mortuum tuum sepeli. 16. Et audivit Abraham ad Ephronem, et appendit Abraham Ephroni argentum, quod locutus in auribus filiorum Heth, quadringentos siclos argenti, transeuntis mercatori. 17. Et constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, ager et spelunca quae in illo, et omnis arbor quae in agro, quae in omni termino ejus circumcirca, 18. Abrahamo in acquisitionem, ad oculos filiorum Heth, in omnium intrantium portam urbis ejus. 19. Et post ita, sepelivit Abraham Saram uxorem suam, ad speluncam agri Machpelae super faciebus Mamre, haec Hebron in terra Canaan. 20. Et constitit ager et spelunca quae in illo, Abrahamo ad possessionem sepulcri, ex filiis Heth.