Arcana Coelestia (Potts) n. 2905

Previous Number Next Number See English 

2905. `Centum anni et viginti anni et septem anni': quod significet plenitudinem illorum, constat a significatione `centum' quod sit plenum, de qua n. 2636, et a `viginti' seu his decem, quod etiam plenum, n. 1988, et a `septem' quod sanctum, n. 395, 433, 716, 881, ita quod sit plenitudo seu finis sancti Ecclesiae qui hic significatur; quod numeri in Verbo omnes significent res, videatur n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252. Plenitudo illorum, nempe statuum et temporum Ecclesiae, significat finem eorum; [2] Ecclesia se habet sicut aetates hominis, quarum prima est infantia, altera est adolescentia, tertia est adulta aetas, quarta est senectus; haec, nempe senectus, dicitur plenitudo seu finis; etiam se habet sicut tempora et status anni, quorum primus est ver, alter est aestas, tertius est autumnus, et quartus est hiems; haec est finis anni; se habet etiam sicut tempora et status diei, primus est aurorae, alter est meridiei, tertius est vesperae, et quartus est noctis; cum haec, est plenitudo seu finis: illis et his quoque in Verbo status Ecclesiae comparantur, et per eosdem significantur quia per `tempora' significantur status, n. 2625, 2788, 2837. Bonum et verum apud illos qui sunt ab Ecclesia, ita solet decrescere; et cum nullum amplius bonam et verum, seu, ut dicitur, nulla amplius fides, hoc est, nulla charitas, tunc Ecclesia ad suam senectutem, seu ad suam hiemem, seu ad suam noctem, pervenit, et dicitur ejus tempus et status tunc decisio, consummatio, et impletio, videatur n. 1857. Quod de Domino dicatur quod venerit in mundum in plenitudine temporum, seu cum plenitudo, idem significat, nam tunc non amplius fuit aliquod bonum, ne quidem bonum naturale, inde nec aliquod verum: haec sunt quae in specie significantur per haec quae in hoc versu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church