295. Quod 'tunica pellis vestiti' dicantur, causa est quia antiquissimi propter innocentiam dicti 'nudi,' et dein cum innocentia periit, quod animadverterint se esse in malo, quod etiam vocatur 'nuditas'; ut historice omnia cohaerere appareant secundum modum loquendi antiquissimis, hic dicuntur 'vestiti,' ne nudi seu in malo: quod in bono spirituali et naturali fuerint, constat ex iis quae de illis dicta et ostensa sunt a versu 1 ad 13 hujus capitis; et nunc ex eo quod Jehovah Deus fecerit, et vestiverit eos: agitur enim hic de prima, sed imprimis de secunda et tertia posteritate Ecclesiae, qui donati sunt tali bono.