Arcana Coelestia (Potts) n. 2991

Previous Number Next Number See English 

2991. Quod naturalia repraesentent spiritualia, et quod correspondeant, etiam sciri potest ex eo quod naturale nullatenus existere possit nisi a causa se priore; causa ejus est ex spirituali; naturale quod non inde causam ducit, non datur; formae naturales sunt effectus, nec apparere possunt sicut causae, minus sicut causarum causae, seu principia, sed accipiunt formas secundum usum in loco in quo sunt; sed usque formae effectuum repraesentant illa quae sunt causarum; immo haec repraesentant illa quae sunt principiorum; ita omnia naturalia repraesentant illa quae sunt spiritualium quibus correspondent; immo etiam spiritualia repraesentant illa quae sunt caelestium ex quibus sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church