2993. Similiter se habet cum illis quae in regno vegetabili sunt; ibi ne hilum datur quod non aliquid repraesentat in mundo spirituali, et ei correspondet, quod multoties per simile commercium cum angelis scire datum: causae etiam mihi dictae sunt, quod nempe causae omnium rerum naturalium sint e spiritualibus, et principia causarum e caelestibus; seu quod idem, quod omnia quae in mundo naturali sunt, causam ducant a vero quod est spirituale, et principium a bono quod est caeleste; et quod naturalia procedant inde secundum omnes differentias veri et boni quae in regno Domini, ita ab Ipso Domino a Quo omne bonum et verum. Haec non possunt non ut peregrina videri, imprimis illis qui ultra naturam cogitatione ascendere nolunt vel nequeunt; et qui non sciunt quid spirituale, ac ideo nec agnoscunt.