3001. Quod non sit nisi unica vita, quae est Domini, quae influit et facit ut vivat homo, immo ut vivant tam boni quam mali, constare potest ab illis quae in explicatione Verbi n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2706, 2886-2889 dicta et ostensa sunt; illi vitae correspondent recipientia quae per influxum illum Divinum vivificantur, et quidem ita ut appareant sibi vivere ex se; haec correspondentia est vitae cum recipientibus vitae; recipientia, sicut sunt, ita vivunt; illi homines qui in amore et charitate sunt, in correspondentia sunt, nam conveniunt, et recipitur ab illis vita adaequate; illi vero qui in contrariis amori et charitati sunt, non in correspondentia sunt, quia ipsa vita non recipitur adaequate; inde talis apparentia vitae illis est quales sunt. Hoc illustrari potest a multis, sicut ab organis motoriis et sensoriis corporis in quae per animam vita influit; qualia illa sunt, tales sunt illorum actiones et sensationes: sicut etiam ex objectis in quae influit lux a sole, illa quales formae recipientes sunt, tales ibi colorificationes: at in mundo spirituali sunt omnes modificationes quae existunt ab influxu vitae, spirituales, inde tales differentiae intelligentiae et sapientiae.