Arcana Coelestia (Potts) n. 302

Previous Number Next Number See English 

302. Haec causa fuit quod Judaeis quia tales, nusquam revelata fuerint mysteria fidei, usque adeo ut ne quidem aperte iis dictum quod viverent post mortem, nec aperte quod Dominus venturus in mundum ut salvaret eos; immo in tanta ignorantia et stupore detinebantur, et adhuc detinentur, ut non sciverint, nec sciant, quod internus homo sit, aut quod quicquam internum detur; nam si scivissent, et scirent, usque ut agnoscerent, tales sunt ut profanarent, et sic iis nusquam spes alicujus salutis in altera vita: haec sunt quae intellecta sunt a Domino apud Johannem, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, xii 40;

et quod Dominus per parabolas cum iis locutus, nec iis ullam explicuit, 'ne videntes viderent, et audientes audirent, et intelligerent,' ut Ipse dicit apud Matthaeum xiii 13. Ob illam etiam causam omnia mysteria fidei iis abscondita et tecta fuerunt sub repraesentativis Ecclesiae eorum; et ob eandem causam talis est stilus propheticus: sed aliud est scire et aliud est agnoscere; qui scit et non agnoscit, is est tanquam non sciret; at qui agnoscit, et dein blasphemat et profanat, is est qui intellectus a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church