305. Vers. 23. Et emisit eum Jehovah Deus ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. 'Ejici ex horto Eden' est privari omni intelligentia et sapientia: 'colere humum, ex qua sumptus' est fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem. Quod 'ejici ex horto Eden' sit privari omni intelligentia et sapientia, constat ex significatione 'horti,' et 'Edenis,' de qua prius: 'hortus' enim significat intelligentiam seu intellectum veri; et 'Eden,' quia amorem, significat sapientiam, seu voluntatem boni. Quod 'colere humum ex qua sumptus' sit fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem, ostensum est prius ad vers. 19, ubi similia verba.