Arcana Coelestia (Potts) n. 3056

Previous Number Next Number See English 

3056. `Juxta tempus vesperae': quod significet statum tunc obscuriorem, constat a significatione `temporis' quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837; et a significatione `vesperae' quod sit obscurum; vespera enim in Verbo, significat statum qui praecedit ultimum Ecclesiae desinentis, qui nox vocatur, et quoque significat statum primum Ecclesiae exorientis, qui mane vocatur, videatur n. 2323; in utroque sensu est obscurum, quod per vesperam significatur; hic autem obscurum quod praecedit mane.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church