Arcana Coelestia (Potts) n. 308

Previous Number Next Number See English 

308. Quid 'oriens' significat et quid 'hortus Edenis,' prius ostensum est, quare illis non immorandum: sed quod cherubi significent providentiam Domini ne homo ex proprio, sensuali et scientifico, vesane intret in mysteria fidei, et illa profanet, et sic pereat, ex nullis non locis in Verbo ubi cheruborum mentio fit, constare potest. Quia Judaei tales erant ut si aliquid manifeste novissent de Adventu Domini, de repraesentativis seu typis Ecclesiae, quod significarent Dominum, de vita post mortem, de interiore homine, et {1} sensum internum Verbi, quod profanavissent, et in aeternum periissent, quare repraesentatum hoc per cherubos ad propitiatorium super arca, super aulaeis habitaculi, super velo, similiter in templo, et significatum quod Dominus custodiverit, Exod. xxv 18-21; xxvi 1, 31; 1 Reg. vi 23-{x}29, 32, 35. Nam arca, in qua testimonium, significabat idem ac hic 'arbor vitarum,' seu Dominum et caelestia quae unice sunt Domini; inde quoque Dominus multoties dicitur 'Deus Israelis insidens cherubis': et cum Aharone et Mose locutus est inter cherubos, Exod. xxv 22; Num. {x}vii 89. Describitur hoc manifeste apud Ezechielem ubi haec, Gloria Dei Israelis elevata est desuper cherubo, super quo fuerat, ad limen domus, clamavit ad virum indutum lineis,...et dixit ad illum, Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus: et istis dixit,...Transite per urbem post illum, et percutite, ne parcat oculus vester, neque clementia utamini; senem, juvenem, et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad deletionem;...polluite domum, et implete atria confossis, ix 3-6[7];

et porro, Dixit ad virum indutum lineis, Intra inter rotam ad subter cherub, et imple volas tuas prunis ignis ab inter cherubos, et sparge super urbem;...Misit cherub manum suam ab inter cherubos ad ignem, qui inter cherubos, tulit et dedit in volas induti lineis, et sumpsit et exivit, x 1-7;

ex quibus constat quod Domini providentia ne penetrarent in mysteria fidei, significetur per 'cherubos,' et quod ideo relicti sint suis vesanis cupiditatibus, quae hic quoque significantur per 'ignem qui spargeretur super urbem,' et quod 'nulli parceretur.' @ 1 It seems that si novissent is to be understood here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church