Arcana Coelestia (Potts) n. 3110

Previous Number Next Number See English 

3110. `Dixit, Filia cujus tu?' quod significet explorationem ulteriorem de innocentia, constat ex interrogatione `cujus filia' quod sit exploratio, hic quod ulterior, patet ab illis quae prius n. 3088 et 3101; quod de innocentia, constat ex significatione `puellae' quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067; hic quidem non puella nominatur, sed quia supra vers. 14 et 16 Rebecca vocatur puella et ad illam hic interrogatio, non aliud quam puella per `tu' hic significatur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod verum exploratum sit qua innocentia esset et mox quoque qua charitate, antequam initiatum bono et conjunctum ei, non potest quin mirabile appareat illis qui nullam ejus rei cognitionem habent; sed usque sciant quod circa initiationem et conjunctionem veri cum bono apud unumquemvis hominem exquisitissima exploratio sit, ac talis ut excedat omnem ejus fidem; [2] ad ipsissimum bonum nusquam admittitur aliquid nisi ipsissimum verum; cum aliquid non ita verum alluit, non conjungit se cum ipso bono, sed cum aliquo bono quod in se bonum non est, sed apparet sicut bonum; si falsum alluit, recipit se bonum introrsum, et se extrinsecus conjungit cum aliquo malo quod bonum credit; haec dispositio Divina fit a Domino mediis spiritibus et angelis, et est arcanissima in hoc mundo sed notissima in altero; quisque etiam qui sanae rationis est, id potest scire, ad minimum capere; malum enim et falsum est infernum ac influit ab inferno; bonum et verum autem est caelum, etiam per caelum influit a Domino; quia ita est, malum et verum non magis possunt conjungi quam infernum et caelum; quapropter exquisitior trutina in his est quam usquam aliquis credere potest; hoc nunc est quod intelligitur per explorationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church