Arcana Coelestia (Potts) n. 3114

Previous Number Next Number See English 

3114. `Etiam stramen': quod significet vera scientifica; `etiam pabulum multum': quod significet bona eorum, constat a significatione `straminis et pabuli': quod `stramen' significet vera scientifica, inde est quia praedicatur de camelis, quibus tale est cibus; cum enim per `camelos' significatur naturalis homo quoad communia scientifica ibi, tunc per cibum ejus, nempe per `stramen,' non aliud significari potest, non enim ei alius cibus est qui vitae ejus; nutritio ejus est inde; si enim ei deficeret talis cibus, nempe scire, non subsisteret; quod ita sit, patet a vita post mortem, tunc enim talia spiritibus loco cibi sunt, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 1695, 1973, 1974. [2] In naturali homine, sicut in rationali, sunt duo in communi, quae constituunt essentiam ejus, nempe intellectualia et voluntaria; ad intellectualia pertinent vera, ad voluntaria pertinent bona; vera naturalis hominis sunt vera scientifica, quaecumque nempe in memoria ejus externa sunt, haec sunt quae significantur per `stramen' cum agitur de camelis, etiam de equis, mulis et asinis; bona autem naturalis hominis, sunt jucunda imprimis quae sunt affectionis illorum verorum, [haec sunt quae significantur per `pabulum.']


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church