3120. `Qui non dereliquit misericordiam Suam': quod significet perceptionem influxus amoris, constat a significatione `misericordiae' quod sit amor, de qua n. 1735, 3063, 3073; quod `non dereliquit misericordiam Suam' sit perceptio influxus amoris, inde est quia sunt verba agnitionis et confessionis, et omnis agnitio et confessio est ex perceptione influxus.