3137. `Apud fontem': quod significet illorum illustrationem a vero Divino, constat a significatione `fontis' quod sit verum, de qua n. 2702, 3096, hic velum Divinum, ut supra n. 3131; Verbum quia est verum Divinum, ideo `fons' vocatur: quod `stare apud fontem' hic involvat in sensu interno illustrationem illorum quae in naturali homine, ex serie sequitur, ubi enim verum Divinum, ibi illustratio.