3151. `Usque dum locutus sum verba mea': quod significet antequam instrueretur, constat a significatione `loqui verba' quod sit instruere; illa quae locutus, et sequuntur in serie, etiam sunt instructionis: quod Divina influant in illa quae sunt in naturali homine, secundum instructionem, et progressum inde, videatur supra n. 3141 fin.