Arcana Coelestia (Potts) n. 3158

Previous Number Next Number See English 

3158. `Indicate mihi, et si non, indicate mihi': quod significet deliberationis eorum statum liberum, patet ex sensu verborum. Ex omnibus quae praecedunt, constat quod quae in sensu litterae in hoc capite agunt de desponsatione et conjugio Rebeccae cum Jishako, in sensu interno agant de initiatione et conjunctione (t)boni et veri, est enim initiatio et conjunctio veri et boni spiritualis desponsatio et spirituale conjugium: utrobivis requiritur deliberationis status liber; quod in desponsatione et conjugio, notum est, at quod in initiatione et conjunctione boni et veri, non ita notum est, quia non ad naturalem hominem apparet et quia inter illa sunt quae fiunt absque quod homo reflectat, usque tamen unoquovis momento existit, cum homo reformatur et regeneratur, nempe quod in statu libero sit, cum verum conjungitur bono. [2] Unusquisque scire potest, si modo expendat, quod nusquam aliquid sit hominis, ut ipsius, nisi sit ejus voluntatis; quod solum est intellectus, non fit hominis priusquam etiam fit ejus voluntatis, nam quae voluntatis sunt, constituunt hominis esse vitae, quae autem intellectus, constituunt ejus existere vitae inde; consensus ex solo intellectu non est consensus, sed omnis consensus est ex voluntate; quapropter nisi verum fidei quod est intellectus, recipiatur a bono amoris quod est voluntatis, nusquam est verum quod agnitum, ita non est fides; ut vero recipiatur a bono quod voluntatis, necessum est ut sit status liber; omne quod voluntatis est, hoc apparet liberum, ipse status voluntatis est libertas, nam quod volo, hoc eligo, hoc desidero, quia hoc amo et agnosco ut bonum; inde constare potest quod verum quod fidei, nusquam fiat hominis ut ipsius priusquam receptum est a voluntate, hoc est, initiatum et conjunctum bono ibi, et quod id non fieri possit nisi in statu libero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church