Arcana Coelestia (Potts) n. 3161

Previous Number Next Number See English 

3161. `Ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filio domini tui, quemadmodum locutus Jehovah': quod significet consensum inspiratum ex Domino, constare etiam potest ab explicatione singularum vocum, quarum commune conclusum in sensu interno est hoc. Ipsa res ita se habet: Dominus `cum vixit in mundo, Humanum in Se ex propria potentia Divinum fecit; humanum incohat in intimo rationalis, n. 2106, 2194; describitur hic quomodo hoc Divinum fecerit, nempe sicut prius quoad bonum, ita nunc quoad verum; rationale enim consistit ex bono et vero; bonum ibi fuit ex ipsissimo Ejus Divino, hoc est, ex Jehovah Patre', a Quo conceptus; verum autem comparandum erat per viam ordinariam, sicut apud alios homines: [2] notum enim est quod homo non nascatur rationalis, sed modo in potentiam ut fieri possit, et quod fiat per scientifica, nempe per cognitiones plurium generum et specierum, quarum primae sunt media ad proxime sequentes, ita ordine usque ad ultimas, quae sunt spiritualium regni Domini, et vocantur doctrinalia; quod haec partim addiscantur ex doctrina fidei, partim immediate ex Verbo, ac inde partim proprio studio, etiam notum est; haec doctrinalia quamdiu solum in memoria sunt, sunt modo vera scientifica, nec adhuc appropriata homini tanquam ejus, sed ea tunc primum ei appropriantur cum incipit amare illa propter vitam, et magis cum applicat vitae; hoc cum fit, tunc vera e memoria naturali elevantur in rationale, et ibi conjunguntur bono{2}, et cum conjuncta sunt, non amplius sunt scientiae sed vitae, nam tunc non amplius discit homo ex veris quomodo vivendum, sed vivit ex illis, ita appropriantur ei vera ac fiunt voluntatis; sic intrat homo in conjugium caeleste; conjugium enim caeleste est conjunctio boni et veri in rationali; {3}haec facit Dominus apud homines. [3] At Dominus in Se ex Se Ipso omnia haec fecit, et ex Ipso Divino non modo genuit Rationale quoad Bonum, sed etiam per hoc, Naturale quoad Verum, quod conjunxit Bono; (m)bonum enim est quod sibi verum eligit, et quoque format, nam bonum non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat; ita Bonum Divinum quod Domino, sibi ipsi Verum fecit, nec aliud pro Vero agnovit quam quod Divino Bono concordaret, hoc est, quod Divinum ex Ipso esset;(n) ita omnia et singula ex propria potentia: haec sunt quae significantur per agnitionem quod solius Domini {4}esset, et per consensum inspiratum (c)ex Domino. @1 dum$ @2 cui$ @3 after homines$ @4 essent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church