3167. `Et matri': quod significet etiam vero naturali, nempe spiritualia inde, sicut bono naturali, de quo mox supra, constat ex significatione `matris' quod sit Ecclesia, quae ex vero `mater' dicitur, de qua n. 289, 2717. Ut sciatur quomodo se habet quod spiritualia bono naturali et vero naturali inde quod verum initiatur bono in rationali, paucis dicendum: unicuique homini est internum et externum, ejus internum vocatur internus homo, et ejus externum externus homo; sed quid internus homo et externus, paucis notum est; internus homo est idem ac spiritualis homo, (c)ac externus est idem ac naturalis homo: spiritualis homo est qui intelligit et sapit ex illis quae sunt lucis caeli, naturalis autem ex illis quae sunt lucis mundi; de utraque luce videatur n. 3138; in caelo enim non sunt nisi quam spiritualia, in mundo autem non nisi quam naturalia; homo ita creatus est ut spiritualia et naturalia in illo, hoc est, spiritualis et naturalis ejus homo concordarent seu unum facerent, sed tunc spiritualis homo deberet disponere omnia in naturali, ac naturalis oboedire, sicut servus suo domino; [2] sed per lapsum naturalis homo coepit se extollere supra spiritualem, ita invertit ipsum ordinem Divinum, exinde naturalis homo separavit se a spirituali, nec magis spiritualia ei {1}quam quae {2}intrare possent quasi per rimas, et {3}dare facultatem cogitandi et loquendi: ut autem spiritualia influerent iterum in naturalem hominem, regenerandus erat a Domino, hoc est, verum e naturali homine initiandum et conjungendum bono in rationali; quod cum fit, {4}naturali homini accedunt spiritualia, influit enim tunc lux caeli, ac illustrat illa quae in naturali homine, et facit ut quae ibi, recipiant lucem, bona ibi calorem lucis, hoc est, amorem et charitatem, verum autem radios lucis, hoc est, fidem; {5}ita sunt bono naturali et vero naturali spiritualia inde. Bonum naturale est tunc omne jucundum et volupe ex fine inserviendi spirituali, ita proximo, magis reipublicae, adhuc magis regno Domini, {6}et super omnia Domino; et verum naturale est omne doctrinale et scientificum propter finem sapiendi, hoc est, faciendi illa. @1 nisi$ @2 intrarerint$ @3 darent ei$ @4 i tunc$ @5 inde$ @6 at$