3172. `Et dixit, {1}Mitte me domino meo': quod significet affectionem conjunctionis, constat {2}a communi sensu qui resultat a sensu interno verborum; quod enim vellet ut mitteret se `domino suo,' erat affectionis ut affectio veri quae est `Rebecca,' conjungeretur, {3}nam desponsatio, hoc est, initiatio jamdum peracta est, affectio conjunctionis est quae hic significatur. @1 Heb.=mittite$ @2 ab illo$ @3 desponsatio enim$