3176. `Dies aut decem, post ibis': quod significet statum discessionis illis apparentem plenum, constat (c)ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; a significatione `decem' quod sit plenum, de qua n. 1988, 3107; hic plenum apparens {1}naturali; et ex significatione `ire' quod sit discedere; inde patet quod `dies aut decem, post ibis' significet statum discessionis illis apparentem plenum; quare nunc {2}sequitur `dixit ad illos, Ne moremini me,' quo significatur affectionis boni voluntas. @ i quia$ @ sequitur affectionis boni voluntas, quae significatur per illa verba `dixit ad illos, ne moremini me'.$