Arcana Coelestia (Potts) n. 3182

Previous Number Next Number See English 

3182. `Miserunt Rebeccam sororem suam': quod significet separationem ab affectione veri Divini, constat a significatione `mittere' quod sit separari, et a repraesentatione `Rebeccae sororis' quod sit affectio veri Divini, de qua supra n. 3177, 3179; quod `soror' sit verum, videatur n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3160. Quomodo se res habet, constare potest (c)ab illis, quae supra in hoc capite dicta et ostensa sunt; ut autem melius pateant, adhuc paucis dicendum: cum verum quod initiandum et conjungendum bono, elevatur e naturali, tunc separatur ab illis quae ibi sunt; separatio illa est quae significatur per quod `miserunt Rebeccam sororem suam'; separatur tunc cum homo non amplius ex vero spectat bonum, sed ex bono verum, seu quod idem, cum non amplius ex doctrina vitam, sed ex vita doctrinam; ut pro exemplo: doctrina docet hoc verum quod non aliquis odio habendus, nam qui aliquem odio habet, illum quovis momento occidit; homo prima sua aetate vix hoc admittit; progrediente autem, cum reformatur, inter doctrinalia secundum quae vivendum, refert; tandem vivit secundum illud, tunc non amplius ex doctrinali cogitat, sed (c)ex vita agit; hoc cum fit, doctrinae hoc verum elevatum est e naturali, immo separatum a naturali, ac implantatum bono in rationali; quo facto, non amplius patitur ut naturalis homo per aliquod apud se sophisticum, id in dubium vocet, immo nec sinit ut contra illud ratiocinetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church