Arcana Coelestia (Potts) n. 3192

Previous Number Next Number See English 

3192. `Et accepit servus Rebeccam et ivit': quod significet quod Divinum Bonum naturale initiaret, constat (c)a significatione `servi' quod sit Divinum Bonum naturale, ut supra n. 3184, et a significatione `accipere Rebeccam et ire' quod sit initiare, nempe introducere ad `Jishakum,' hoc est, ad Divinum Bonum in Rationali, ut constare potest absque ulteriore explicatione. Res ita se habet: verum e naturali ad bonum in rationali non potuit elevari, nisi per Divinum Verum et Divinum Bonum, utrumque naturale; {1}Divinum Verum naturale, quod `vir' dictum, viam monstrabit ac ducet, Divinum Bonum naturale, quod `servus' vocatur, introducet et initiabit; sunt illa, ut comparative dicatur, sicut binae alae quae elevant: sed haec {2}plenius ad captum adhuc non possunt explicari, sciendum {3}prius erit quid Divinum Verum naturale, et quid Divinum Bonum naturale: in sequentibus, ubi de Josepho, de illis in sensu interno agitur. @1 per Divinum Verum naturale quod viam monstret ac ducat, et per Divinum bonum naturale, quod introducat initiet;$ @2 plene$ @3 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church