3210. `Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae': quod significet sanctuarium veri in Divino Humano, constat a significatione `tentorii' quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, (x)2152, 2576, ita sanctuarium; et a significatione `Sarae matris' quod sit verum Divinam, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904, ex quo natum Divinum Humanum, cujus Rationale repraesentatur per `filium Jishakum'; inde patet quod `introduxit illam Jishak in tentorium matris suae' significet quod Bonum rationale adduxerit Verum quod per `Rebeccam' repraesentatur, apud se in sanctuarium veri. Quid sanctuarium veri, constare potest ab illis quae supra n. 3194 de Divino Humano Domini dicta sunt, nempe quod Ipsissimo Divino sit Bonum et Verum, et quod Dominus quoad Divinum Humanum exiverit ex Divino Bono et natus (nempe quoad Ipsum Divinum) ex Divino Vero, seu quod idem, quod ipsum Esse Domini fuerit Divinum Bonum, {1}at ipsum Existere Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit; [2] de arcanissimo hoc non plura dici possunt; modo quod ipsissimum Divinum Bonum et Verum in Divino Humano Domini cui conjunctum Verum ex Humano, sit quod significatum est per Sanctuarium, quod Sanctum sanctorum fuit in tabernaculo et in templo; et quale illius repraesentatum est per illa quae inibi, ut per altare aureum, per mensam ubi panes propositionis, per candelabrum, interius adhuc per propitiatorium, et per arcam, ac intime per testimonium, quod erat Lex e Sinai promulgata; haec erat ipsum Sanctum sanctorum, seu Sanctuarium Veri. @1 et$