Arcana Coelestia (Potts) n. 3223

Previous Number Next Number See English 

3223. Sunt binae luces ex quibus illuminatur homo, lux mundi et lux caeli; lux mundi est a sole, lux caeli est a Domino; lux mundi est pro homine naturali seu externo, ita pro illis rebus quae sunt in illo; res quae ibi sunt, tametsi non apparent quod lucis illius sint, usque sunt, nam {1}a naturali homine nihil capi potest nisi per talia quae in mundo amari existunt et apparent, et sic nisi a luce ibi ac umbra aliquid formae {2}habent; omnes ideae temporis et ideae spatii quae in naturali homine tantum faciunt ut absque illis cogitare nequeat, etiam lucis mundi sunt: lux autem caeli pro homine (t)spirituali seu interno est; mens hominis interior, ubi ideae ejus intellectuales quae immateriales vocantur, in illa luce est; hoc nescit homo, tametsi {3}intellectum suum vocat visum, et ei adscribit lucem: causa est quia quamdiu in mundanis et corporeis est, modo perceptionem talium quae sunt lucis mundi, habet, non autem talium quae sunt lucis caeli; {4}lux caeli est a solo Domino; universum caelum in illa luce est. [2] Haec lux nempe caeli immensum perfectior est luce mundi; quae in luce mundi faciunt suum radium, illa in luce caeli faciunt myriades; in luce caeli inest intelligentia et sapientia; illa lux est quae influit in lucem mundi quae in externo seu naturali homine, et facit ut is sensualiter objecta rerum percipiat; nisi illa lux influeret, nusquam homini aliqua apperceptio foret, nam illis quae luminis mundi sunt, vita inest inde. Inter illas luces, seu inter illa quae in luce caeli et in luce mundi sunt, datur correspondentia, quando externus seu naturalis homo suum facit cum interno seu spirituali, hoc est, cum ille huic inservit; et quae tunc existunt in luce mundi, sunt repraesentativa talium quae in luce caeli. @1 i quae ibi$ @2 habetur$ @3 intellectuale$ @4 i at cum corporea et mundana apud illum cessant, tunc venit in lucem caeli;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church