3225. Exinde nunc constare potest quid correspondentia, (c)et unde illa, tum quid repraesentatio, et unde; quod nempe correspondentia sit inter illa quae sunt lucis caeli ac lucis mundi, hoc est, inter illa quae sunt interni seu spiritualis hominis et quae sunt externi seu naturalis: et quod repraesentatio sit quicquid existit in illis quae sunt lucis mundi, hoc est, quicquid in externo seu naturali homine, respective ad illa quae sunt lucis caeli, hoc est, quae sunt ex interno seu spirituali homine.