3240. `Et Jokshan genuit Shebam et Dedanem': quod significet a prima sorte derivationes, constat ex repraesentatione `Jokshanis' et ejus filiorum `Shebae et Dedanis,' de quibus sequitur. Hic quia mera sunt nomina, et per illa significantur Ecclesiae spiritualis Domini status (c)et derivationes, dicendum quomodo se cum illis in communi habet: Ecclesia caelestis in eo differt ab Ecclesia spirituali quod illi qui ab Ecclesia caelesti sunt ac caelestes vocantur, sint in amore, nempe in ejus bono et vero, sed illi qui ab Ecclesia spirituali ac spirituales dicuntur, sint in fide, nempe in ejus bono et vero; bonum quod caelestibus, est amoris in Dominum, ac verum quod illis, est amoris erga proximum; bonum autem quod est spiritualibus, {1}est charitatis erga proximum; verum quod illis, est fidei quatenus haec est doctrina de charitate; inde constare potest quod regno Domini spirituali, sicut caelesti Ipsius, sit bonum et verum, sed cum multa differentia. [2] Sciendum porro quod illi qui sunt in regnis, inter se distinguantur per bonum et verum, {2}ex causa quia sunt qui plus in bono, et sunt qui plus in vero, inde nunc sunt derivationes, nempe derivationes boni et derivationes veri; derivationes boni in (t)regno spirituali Domini sunt quae {3}repraesentantur per `Jokshanis filios,' de quibus in hoc versu; at derivationes veri ibi, sunt qui {3}repraesentantur per `filios Midianis,' de quibus in versu sequente. Nunc quia binae classes (t)spiritualium sunt, nempe qui plus in bono {4}et qui plus in vero, inde bina illis doctrinalia sunt, nempe doctrinalia charitatis et doctrinalia fidei; doctrinalia charitatis pro illis qui in bono fidei sunt, et hic significantur per Jokshanis filios, at doctrinalia fidei pro illis qui in vero fidei, et significantur per filios Midianis: Sheba et Dedan sunt, qui primam classem constituunt, hoc est, qui in spirituali regno Domini in bono fidei sunt, et quibus doctrinalia charitatis{4}, inde est quod per `Shebam et Dedanem' significentur cognitiones caelestium, seu quod idem, illi qui in cognitionibus caelestium sunt, hoc est, qui in doctrinalibus charitatis, nam doctrinalia sunt cognitiones, et {5}charitas est caeleste quod spirituali homini; quod `Sheba et Dedan' sint illi, ostensum est in parte prima, n. 117, 1168, 1171, 1172, sed ibi Sheba et Dedan {6}sunt pronepotes Hami, et vocantur filii Raamae; sed sciendum quod Hamus, sicut etiam Japheth et Shem nusquam fuerint, sed quod illi qui ab Ecclesia post diluvium Noahus dicta fuerunt, distincti {7}fuerint quoad bona et vera in tres classes, quae classes ita nominatae sunt, n. 736, 1062, 1065, 1140, 1141, 1162, et passim alibi; fuerunt usque gentes quae ita vocatae sunt, sed ex aliis, ut Sheba et Dedan, qui quod ex Jokshane, filio Abrahami ex Ketura, hic patet. [3] Quod `Sheba' sint illi qui in cognitionibus caelestium, ita qui in bono fidei, constat ex illis locis quae n. 117, 1171 allata sunt; et quod `Dedan' similiter, ex locis quae n. 1172, et porro ex his; apud Esaiam, Propheticum de Arabia; in silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagabundum; nam coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, xxi 13, 14;
`in silva in Arabia pernoctare' pro desolari quoad bonum, `Arabia' enim sunt qui in caelestibus, hoc est, qui in bonis fidei, `ibi in silva pernoctare' est non amplius in bonis esse, inde desolatio, quae quoque describitur per `vagari coram gladiis, coram gladio extenso'; caelestia, {8}hoc est bona fidei, seu quod idem, opera charitatis, quae eis, significantur per `obviam sitienti adferre aquas, et cum pane praevenire vagabundum': [4] apud Jeremiam, Accepi calicem (c)a manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ad quas misit me Jehovah, Hierosolymam, et urbes Jehudae, et reges ejus, et principes ejus, ad tradendum eos in desolationem; ...Pharaonem regem Aegypti, et servos ejus, et principes ejus, et omnem populum ejus;...omnes reges Tyri, et omnes reges Zidonis;...Dedanem et Temam, et Buz, et omnes abscissos anguli;...omnes reges Zimri, et omnes reges Elam, et omnes reges Mediae: et omnes reges septentrionis, xxv 17-19, 22, 23, 25, 26;
ibi etiam de desolatione Ecclesiae spiritualis agitur, cujus Ecclesiae differentiae ordine memorantur, et significantur per `Hierosolymam, urbes Jehudae, Aegyptum, Tyrum, Zidonem, Dedanem, Temam, Buz, Zimri, Elam, Mediam': [5] apud Ezechielem, Sheba et Dedan, et mercatores Tarshish, et omnes leones juvenes ejus dicent tibi: Num ad spoliandum spolium tu venisti? num ad praedandum praedam congregasti congregationem tuam? ad auferendum argentum et aurum, ad capiendum pecora et possessionem, ad spoliandum spolium magnum? xxxviii 13;
ibi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, qui idololatricus, n. 1151; `Sheba et Dedan' pro cultus internis, nempe bonis fidei; `Tarshish' pro cultu externo correspondente, `argentum, aurum, pecora, possessio, spolia,' quae {9}Gogus, seu externum cultus separatum ab interno, auferre vult, sunt cognitiones boni et {10}veri, pro quibus pugnant et quas defendunt illi qui sunt Sheba et Dedan, {11}quare vocantur `leones juvenes': `Sheba' in proprio sensu sunt illi qui in cognitionibus boni, `Dedan' qui in cognitionibus veri ex bono. @1 A has several deletions here but leaves undeleted est doctrinalia fidei. Possibly it was intentionally omitted in copying.$ @2 nempe quod sint qui sunt in bono ejus, et sint qui sunt in vero ejus$ @3 significantur$ @4 i sunt$ @5 charitatis I$ @6 vocantur filii Raamae et sunt ibi pronepotes Chami$ @7 sint$ @8 seu$ @9 Gogas I$ @10 i inde$ @11 ex quo $