3252. `Centum anni et septuaginta anni et quinque anni': quod significent illa quae sunt ejus status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videantur n. 482, 487, 575, 647, 648, 1963, 1988, 2075, 2252, ita hic numerus, qui quod significet illa quae sunt status, de quo nunc actum, sequitur: dum mens solum in historico {1}est, apparet sicut numeri, ut hi qui sunt annorum aetatis Abrahami, non aliquem interiorem sensum involverent, sed quod usque involvant, patet ab omnibus illis quae prius de numeris ostensa sunt, et constare potest ex eo quod in numero, quatenus est numerus, nihil sanctum sit, cum tamen omnium minimum in Verbo (t)sanctum est. @1 i sensu$