3260. `Et benedixit Deus Jishako filio ejus': quod significet principium repraesentationis per Jishakum, constare potest a significatione `benedixit Deus'; ad opus quod incohabatur, antiquis sollemne fuit dicere `benedicat Deus,' et per illud significabatur idem ac quod per hoc votivum, `sit faustum et felix,' inde est quod in sensu remotiore, per `benedicat Deus,' sicut per `sit faustum et felix,' significetur principium, hic principium repraesentationis per Jishakum, quia immediate sequitur post finem ejus per Abrahamum, significatum per mortem ejus.