3271. `In castellis illorum': quod significet interna, constat a significatione `castellorum' quod sint interna fidei, hic Ecclesiae, quia de gentibus cumprimis praedicantur, quibus non fidei verum, sed rationale et naturale verum, haec vera vocantur `castella,' {1}cum vera fidei `urbes'. In lingua originali hae voces quae significant villas et castella, etiam significant atria et palatia, et sunt `atria' similiter externa Ecclesiae, et `palatia' interna. @1 at doctrinalia, quae fidei, significantur per urbes$