3277. `Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur': quod significet extensionem intelligentiae, et `super facies omnium fratrum suorum cecidit' quod significet contentiones de vero, sed quod superior, constat ex illis quae n. 115, 1951 dicta, ubi haec explicata sunt. * * * *