Arcana Coelestia (Potts) n. 3283

Previous Number Next Number See English 

3283. `Filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem': quod significet quale et statum, constat ex repraesentatione `Bethuelis et Labanis,' tum ex significatione {1}`Aram et Paddan Aram' quod sint illa quae ortum Divini Veri per Rebeccam repraesentati quoad quale et statum involvunt; quid autem per unumquemvis, nempe per Bethuelem et Labanem, repraesentatur, et quid per Aram seu Syriam significatur, in capite praecedente explicatum est: quod haec iterum dicantur, causa est quia in sequentibus agitur de Naturali Domini; [2] Naturale Domini non potuit Divinum fieri priusquam Ipsius Rationali adjunctum fuit verum, et hoc Divinum factum; nam influxus in Naturale esse debuit ex Divino Bono Rationalis per Divinum Verum ibi; omnis enim vita naturalis hominis quoad intelligenter scire et facere, est inde; rationale enim est quod ordinat omnia in naturali, et secundum ordinationem ibi res convenienter intuetur; est enim rationale sicut visus superior, qui cum in scientifica naturalis hominis spectat, est sicut in campum infra se; lux illius visus est veri, sed origo lucis est boni in rationali; sed de his plura in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church