3291. `Et ivit ad interrogandum Jehovam': quod significet statum communicationis, constat ex significatione `interrogare' {1}quod sit communicari cum dicitur de Domino; Jehovah enim erat in Ipso {2}Qui interrogabatur; in sensu tamen historico communicatio illa {3}exprimitur per `orare,' {4}n. 3285, et status {5}communicationis per `interrogare.' @1 ubi dicitur de Domino, quod sit communicari$ @2 et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit interrogari sed percipere$ @3 significatur$ @4 i ut supra$ @5 ejus$