Arcana Coelestia (Potts) n. 3299

Previous Number Next Number See English 

3299. `Et ecce gemini in utero ejus': quod significet utrumque simul conceptum, constat a significatione `geminorum' quod sint utrumque, nempe bonum quod repraesentatur per `Esavum' et verum quod repraesentatur per `Jacobum'; et a significatione `in utero' quod sit conceptio, de qua supra n. 3293. Quod utrumque, nempe bonum et verum naturalis, simul conceptum sit, ita se habet: quicquid nascitur, trahit suum esse a patre et suum existere a matre; utrumque erit ut fiat aliquid; naturale quoad bonum concipitur a rationalis bono ut a patre, et quoad verum, concipitur a rationalis vero ut a matre, n. 3286, 3288; bonum est quod dat vitam sed per verum, utrumque hoc vocatur anima, sed usque bonum principaliter est anima, verum autem induit illud sicut specie tenelli vasis seu corporis, sic ut bonum sit in vero: haec sunt quae significantur per quod `gemini in utero ejus.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church