3303. `Et post ita, exivit frater ejus': quod significet verum, constat ex significatione `fratris' quod sit `bonum, tum quoque {1}verum, haec `fratres' vocantur; quod charitas sit frater fidei, seu bonum frater veri, videatur n. 367, ita vicissim, est fides frater charitatis, seu verum frater boni; etiam in naturali, affectio boni vocatur `frater', et affectio veri `soror,' n. 3160, etiam maritus et mulier, tum vir et mulier; sed haec semper in respectu ad status de quibus agitur.