Arcana Coelestia (Potts) n. 3308

Previous Number Next Number See English 

3308. `Adoleverunt pueri:' quod significet statum primum, nempe conjunctionis boni et veri, constat ex significatione `adolescere,' cum praedicatur de bono et vero quoad ortum et {1}progressum, quod sit hujus, nempe progressus, status primus, de quo sequitur; et (c)a significatione `puerorum' quod sit bonum et verum, bonum enim repraesentatur per puerum Esavum, et verum per puerum Jacobum, ut supra ostensum: cum bono et vero se habet sicut cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, quod adolescant, tum quod crescant aetate usque ad ultimam {2}; quod concipiantur, sint in utero et nascantur, pertinet ad statum ortus; quod autem adolescant, crescant aetate usque ad ultimam, pertinet ad statum {3}progressus; {4}status progressus succedit a nativitate, et est status conjunctionis boni et veri; primum hujus status est, quod significatur hic per `adolescere'; hic status incipit ilico post nativitatem, et continuatur usque ad ultimum vitae, et apud illos qui in bono sunt, post vitam corporis in aeternum; angeli ita continue perficiuntur. @1 progressionem$ @2 ip 3298$ @3 progressionis$ @4 status progressionis succedunt ordine a nativitate et sunt status conjunctionis boni et veri, quorum status primus est qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church