Arcana Coelestia (Potts) n. 3313

Previous Number Next Number See English 

3313. `Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus': quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis amaret bonum veri, constat ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 3012, 3013, 3194, 3210; ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum ibi, de qua n. 3300, 3302, et in sequentibus ubi de Edomo; et ex significatione `venationis' quod sit bonum vitae ex veris naturalibus, de qua n. 3309; `in ore ejus' significat quod in affectione {1}naturali ejus esset; {2}nam in Verbo dicitur id esse in corde quod interius est et procedit ex bono, et id esse in ore quod exterius est et procedit ex vero; et quia bonum veri, quod hic repraesentatur per `Esavum' et significatur per `venationem,' est exterius, {3}nempe in (t)affectione naturali, {4}procedens ex vero, dicitur `in ore Jishaki fuisse.' @1 naturalis and in fourth line below$ @2 nam in Verbo dicitur esse in corde quod interius est, et esse in ore, quod exterius$ @3 hoc est$ @4 i sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church