Arcana Coelestia (Potts) n. 3320

Previous Number Next Number See English 

3320. `Fac mihi sorbere quaeso e rubro': quod significet desiderium doctrinalium, et quod `rubrum hoc' significet apparenter bonum, constat a significatione `sorbere' quod sit communicari et conjungi, de qua n. 3089; inde `fac mihi sorbere quaeso' est desiderare conjunctionem veri seu doctrinalium secum; et ex significatione `rubri' quod sit bonum, de qua n. 3300, hic apparenter bonum, {1}quia doctrinalia utcumque disposita apparent externa forma ut bonum, tametsi interius sint congeries, n. (x)3316. Quod haec memorentur, est quoque quia inde (t)Esavo nomen Edom; rubrum enim in lingua originali dicitur Edom, et hoc inde ut per `Edom' significetur bonum tui adjuncta doctrinalia veri. @1 quia externa forma sicut bonum, tametsi interius non nisi quam congeries$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church